- HAYDECCIA seu HEIDECCIA Fam
- HAYDECCIA, seu HEIDECCIA Famin Notito, Germ. prov. illustris: ex qua memoratur vixisle Bernhardus A. C. 1392. Vilhelmus item et Georgius fratres A. C. 1360. quorum ille Herbrandum genuit, Friderici Patrem, cui uxor fuit Beatrix Dux Terciae. Ultimus masculorum Phil. Iac. Spenero videtur Ioh. qui bello Smalcaldico Wirtenbergensium copiarum Dux fuit, vide Sleidan. l. 17. et Thuan. l. 2. Hunc dein, licet proscriptus esset a Caesare, Mauritius Saxon. Elector inter suos allegit; unde expeditionis in Caesarem hic auctor habitus est, vide Thuan. l. 6. Filiam habuit is Mariam Dn. de Heydeck, quae nupta Hier. Lib. Baroni de Mersperg et Befort, Obiit A. C. 1626. Eius Maiores sic habent. Fridericus praefatus Lib. Baro ab Heydeck, ex Beatrice Duce, Exstinctâ A. C. 1410. reliquit Ioh. Annae hennebergicae maritum et ex ea patrem Georgii: quo, et Annâ Truchsessia, natus Ioh. supra memoratus, Obiit A. C. 1553. ex Elisabetha Rappolstenia, pater Mariae ultimae suae gentis. Ditiones hodie in Palatinae Familiae, aliquae in Lobcovitiorum, sunt potestate. Idem Part. 3. p. 48. Vide quoque eum Arte Herald. Tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.